- SYPHAX
- SYPHAXpartis Numidiae seu Masiylorum Rex, qui cum Scipioni per Laelium fuisset conciliatus, bellique societatem cum eo iniisset, postea, violatâ fide, Hannibali adhaesit. Hunc Scipio in Africa, cum Asdrubale, filio Gisconis bis vicit: priori praeliô caesis aut exustis hominum 40000. capits 6000. posteriori vero, copiis penitus dissipatis, ipsôque a Laelio et Masinissa, cum uxore Sophonisba, captô: quam cum deperiret Masinissa, a Scipione prohibitus est, animos filiae Asdrudalis et odium eius in Romanos veritô. Dein victô quoque Verminâ fliô vivus in Scipionis manus traditus est, a quo in triumpho circumductus, et in carcerem inclusus, inediâ vitam finiit, regnô Masinissae concessô, Plut. in Scip. Liv. l. 24. c. 48. 49. l. 27. c. 4. l. 28. c. 17. l. 29. c. 23. Polyb. Eutrop. etc. Ovid. Fast. l. 6. v. 769.Postera lux melior, vincit Masinissa Syphacem.Propert. l. 3. El. 10. v. 59.—— Victi monumenta Syphacis.Iuvenal. Sat. 6. v. 170.Tolle tuum precor Annibalem, victumque SyphacemEcastris, et cum totâ Carthagine migra.Corripuit secundam syllabam Claudian. l. de Bello Gildonico, v. 91.—— Haurire venenaCompulimus dirum Syphacem, fractumque MetelloTraximus immanem Marii sub vincla Iugurtham.Vide sis illic Barthium Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.